miércoles, 4 de noviembre de 2009

Moretum


Les cuento que estoy traduciendo un hermoso poema del Appendix Vergiliana pero cuyo autor es incierto. Necesito traducirlo pues mi madre lo necesita para un trabajo que está haciendo y no he encontrado ninguna traducción al español ni en la web ni en las bibliotecas más cercanas. De todas formas no es muy complicado y es, en cambio, sumamente entretenido pues es hermosamente descriptivo. Son unos pocos versos, les dejo hoy la versión en Latín y pronto subiré la traducción, y, si consigo averiguar satisfactoriamente sobre ello puedo grabar su lectura, pero primero necesito saber la estructura métrica...
En fin, por ahora los que entiendan el latín podrán ir entreteniéndose, los demás, cultiven su curiosidad, que ya pronto estará traducido.

MORETUM
Iam nox hibernas bis quinque peregerat horas
excubitorque diem cantu praedixerat ales,
Simylus exigui cultor cum rusticus agri
tristia venturae metuens ieiunia lucis
membra levat vili sensim demissa grabato
sollicitaque manu tenebras explorat inertes
vestigatque focum, laesus quem denique sensit.
Parvolus exusto remanebat stipite fomes
et cinis obductae celabat lumina prunae.
Admovet his pronam summissa fronte lucernam
et producit acu stuppas umore carentis
excitat et crebris languentem flatibus ignem.
Tandem concepto, sed vix, fulgore recedit
oppositaque manu lumen defendit ab aura
et reserat clausae quae pervidet ostia clavis.
Fusus erat terra frumenti pauper acervos:
hinc sibi depromit quantum mensura patebat,
quae bis in octonas excurrit pondere libras.
Inde abit assistitque molae parvaque tabella,
quam fixam paries illos servabat in usus,
lumina fida locat; geminos tunc veste lacertos
liberat et cinctus villosae tergore caprae
pervertit cauda silices gremiumque molarum.
Advocat inde manus operi partitus utrique:
laeva ministerio, dextra est intenta labori.
Haec rotat adsiduom gyris et concitat orbem
(tunsa Ceres silicum rapido decurrit ab ictu)
interdum fessae succedit laeva sorori
alternatque vices. Modo rustica carmina cantat
agrestique suom solatur voce laborem,
interdum clamat Scybalen (erat unica custos,
Afra genus, tota patriam testante figura,
torta comam labroque tumens et fusca colore,
pectore lata, iacens mammis, compressior alvo,
cruribus exilis, spatiosa prodiga planta)
hanc vocat atque arsura focis imponere ligna
imperat et flamma gelidos adolere liquores.
Postquam implevit opus iustum versatile finem,
transfert inde manu fusas in cribra farinas
et quatit ac remanent summa purgamina dorso.
Subsidit sincera foraminibusque liquatur
emundata Ceres. Levi tum protinus illam
componit tabula, tepidas super ingerit undas
contrahit admixtos nunc fontes atque farinas,
transversat durata manu liquidoque coacto,
interdum grumos spargit sale. Iamque subactum
levat opus palmisque suom dilatat in orbem
et notat impressis aequo discrimine quadris.
Infert ince foco (Scybale mundaverat aptum
ante locum) testisque tegit, super aggerat ignis.
Dumque suas peragit Volcanus Vestaque partes,
Simylus interea vacua non cessat in hora,
verum aliam sibi quaerit opem neu sola palato
sit non grata Ceres, quas iungat comparat escas.
Non illi suspensa focum carnaria iuxta,
durati sale terga suis truncique vacabant,
traiectus medium sparto sed caseus orbem
et vetus adstricti fascis pendebat anethi:
ergo aliam molitur opem sibi providus aeris.
Hortus erat iunctus casulae, quem vimina pauca
et calamo rediviva levi muniebat harundo,
exiguo spatio, variis sed fertilis herbis.
Nil illi deerat ,quod pauperis exigit usus:
interdum locuples a paupere plura petebat.
Nec sumptus erat ullis, sed regula curae:
si quando vacuom casula pluviaeve tenebant
festave lux, si forte labor cessabat aratri,
horti opus illud erat. Varias disponere plantas
norat et occultae committere semina terrae
vicinosque apte circa summittere rivos.
Hic holus, hic late fundentes bracchia betae
fecundusque rumex malvaeque inulaeque virebant,
hic siser et nomen capiti debentia porra
grataque nobilium requies lactuca ciborum
..........crescitque in acumina radix
et gravis in latum dimissa cucurbita ventrem.
Verum hic non domini (quis enim contractior illo?),
sed populi proventus erat, nonisque diebus
venalis umero fasces portabat ad urbem:
inde domum cervice levis, gravis aere redibat
vix umquam urbani comitatus merce macelli.
Caepa rubens sectique famem domat area porri
quaeque trahunt acri voltus nasturtia morsu
intibaque et venerem revocans eruca morantem.
Tunc quoque tale aliquid meditans intraverat hortum.
Ac primum, leviter digitis tellure refossa,
quattuor educit cum spissis alia fibris,
inde comas apii gracilis rutamque rigentem
vellit et exiguo coriandra trementia filo.
Haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem
et clara famulam poscit mortaria voce.
Singula tum capitum nodoso corpore nudat
et summis spoliat coriis contemptaque passim
spargit humi atque abicit. Servatum germine bulbum
tinguit aqua lapidisque cavom demittit in orbem.
His salis inspargit micas, sale durus adeso
caseus adicitur, dictas super ingerit herbas
et laeva vestem saetosa sub inguina fulcit:
dextera pistillo primum flagrantia mollit
alia, tum pariter mixto terit omnia suco.
It manus in gyrum: paulatim singula vires
deperdunt proprias; color est e pluribus unus,
nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,
nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
Saepe viri nares acer iaculatur apertas
spiritus et simo damnat sua prandia voltu,
saepe manu summa lacrimantia lumina terget
immeritoque furens dicit convicia fumo.
Procedebat opus nec iam salebrosus ut ante
sed gravior lentos ibat pistillus in orbis.
Ergo Palladii guttas instillat olivi
exiguique super vires infundit aceti
atque iterum commiscet opus mixtumque retractat.
Tum demum digitis mortaria tota duobus
circuit inque globum distantia contrahit unum,
constet ut effecti species nomenque moreti.
Eruit interea Scybale quoque sedula panem,
quem laetus recipit manibus, pulsoque timore
iam famis inque diem securus Simylus illam
ambit crura ocreis paribus tectusque galero
sub iuga parentis cogit lorata iuvencos
atque agit in segetes et terrae condit aratrum.

4 comentarios:

Aldus dijo...

Amparo,

Ya he visitado un par de veces tu blog y debo decir que me gusta mucho. Creo que tendrás muchos éxito en la carrera de Letras clásicas. A seguir adelante con el buen trabajo,

Saludos,

Darío

Dido dijo...

Muchas gracias por su visita, Darío. Un honor tenerlo por aquí.

Anónimo dijo...

Hi, as you can see this is my first post here.
Hope to receive any assistance from you if I will have any quesitons.
Thanks and good luck everyone! ;)

Anónimo dijo...

Hi,
My name is Sheila. I live in Chicago. I have 2 dogs that are my life. I enjoy running, hanging out with friends, and dancing.
“If you truly are half as beautiful and interesting as your profile indicates, I’m ready to say “I do”! Okay, maybe I’m getting ahead of myself here,
but I wanted to let you know we definitely need to sit down and chat sometime.”

You van visit me here:[url=http://www.how-to-lose-weight.nl/Beth/index.html]Sheila Beth Anderson[/url]

 
48
Created by OnePlusYou - Online Dating